- AZYMITAE
- AZYMITAEnomen quod Graeci per ludibrium Romanis imponebant, undecimô saeculô quasi Azymorum cultores; quod in cena Domini azymis panibus utebantur, non fermentatis. Leo ep. ad Mich. Patriarch. c. 20. Conc. tom. 3. Quapropter a tanta amentia iam resipiscite, et Latinos vere Catholicos, atque maximi petri familiares di scipulos, institutionis eius devotiores sectatores, cessate subsannando Azymitas vocare. Sigebertus in A. C. 1054. Latinos (Graeci) vocabant Azymitas, et eos minis per sequentes, eorum Ecclesias claudebant, de fermentato sacrificabant. Hinc Α᾿ζυμίται Ι῾ερεῖς, Latini Sacerdotes, Iohanni Episcopo Citri in Responsis ad Cabasilam. Sed et Azymitae dicti sunt populi quidam, qui Sultanis ac Saracenis parebant, cum Franci Syriam invaserunt, quamquam, nomenne gentis an sectae, incertum. Publicanis enim vulgo adiunguntur, quos eosdem fuisle cum manichaeis constat. Robertus Monach. Histor. Hierosol. l. 6. Persae et Medi, Arabes et Turci, Azymitae et Saraceni, Curti et Publicani et diversarum nationum alii multi. Simeon Dunelm. Hist. Angl. Turcos, Arabas, Saracenos, Publicanos Azymitas; Peras, Agulanos et alias multas gentes, commemorat. Sic Baldricus l. 2. p. 109. Guibertus l. 5. c. 8. aliique Rerum Hierosolymitanarum Scriptores. Imo et suâ aetate Azimorum seu Azimitarum dominum Soldanum inscribit Sanutus p. 8. Soldano Araborum, Azimorum et Turcorum, apud Car. du Fresne Glossar. etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.